- PONDO
- PONDOaccessio vel vocis Libra, partiumque assis, notans ponderales intelligi: vel numeri, omissâ mentione Librae, non corpora numerata, sed pondera et quidem Librarum, denotari indicans. Semper autem singulare est, semper casus ablativi: Ut enim omnia μονόπττωτα prius integra fuerunt, ita videntur antiqui dixisse Pondus, pondi, pondo, licet neutrô genere, ut Vulgus, Rudus; et Ponder, sive masculinô, ut Later, sive neutrô genere; ut Iuger: quas duas terminationes et inclinationes ita miscuit fastidium posteriorum, ut prioris Genitivum et Dativum abolerent, alterius Nominativum et Accusativum, facerentque Pondus, ponderis etc. sed duplici Ablativô, Pondo et Pondere, quae duo etiam usu distinxêre. Modo autem adicitur vox Pondo Librae et partibus assis, ubi quoniam adhibentur eaedem ad metiendum et partiendum, (sic iugerum agri et loco: sic pes, sic hereditas, sic nummi, sic usurae, sic tempora dividebantur) ad tollendam ambiguitatam, indicat eas Libras, selibras, uncias etc. intelligi, quibus pondera examinantur: modo sine mentione, ut dictum, partium assis seu Librae, cum solo numero, vox invenitur, ostendens positô numerô designari pondera, quae singula sunt librarum. Plautus Pseudolo, Actu. 3. sc. 2. v. 27. Eolaserpetii Libram pondo diluunt: ubi Libra pondo nihil aliud est, quam libra pendendo vel ad pendendum. Idem Rudente, Actu. 4. sc. 2. v. 8. 9. —— Neque piscium ullam unciam hodie Pondo accepi. Item Menaechmis, Actu. 3. sc. 3. v. 3.Atque huic ut addas auri tu Pondo unciam.Macrob. Saturnal. l. 3. c. 16. Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullam repertum, qui duas Pondo libras excederet etc. A pendo: vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 1. 6. et alibi passim; nec non supra voce Pecunia. In recentioris aevi Tabulis Pondo fere semper argenti libram dici; uti Libram, de libra aurea, observat Car. du Fresne ex Chartis Dagoberti Regis et Ludovici I. Imperatoris apud Doubletum p. 661. et 736.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.